monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 15, 10, 1
Et ut hoc ipsum quod diximus, vel testimoniis veterum, vel divinis oraculis approbemus, quid beatus Paphnutius, vel de admiratione signorum, vel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli revelatione cognoverit, ipsius verbis atque experimentis rectius proferamus. Hic namque ita multis vigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum, quibus diu aperteque conflixerat, superiorem se factum esse sentiret, dum, advenientibus viris sanctis, pulmentum lenticulae quod illi atheram nominant, praepararet, manus eius in clibano, ut assolet, flamma supervolitante, combusta est.